- PYELUS
- PYELUSGraece πύελος, pala annuli, quae e Graeco nomen habet. Vide supra apud Arrian. l. 6. εν μέσῳ δε τῆς κλινης ἡ πύελος ἔκειτο ἡ τὸ σῶμα τοῦ Κύρου ἔχουσα, ubi de sepulcho Cyri, In medio autem lecti πύελος erat, cadaver Cyri continens: Interpreti exponitur urna. Sed urna proprie erat, in qua cineres et reliquiae corporum combustorum reponebantur, Graeci κάλπη, et ὑδρία et κρωςςὸς: at Persae cadavera sua non cremabant. Hinc corpus Cyri in illa πυέλῳ, quam magnum fuit ac longum, iacuit. Curtius solium vertit, l. 10. c. 10. Et certe πυέλος proprie solium est, sed et alveum significat, in quem loturi descendebant. Praeterea, vero vox haec Graecis denotavit vas lapideum vel ligneum, in quo mortuorum cadavera ponebantur, quod alias σωρὸς et ληνὸς. Unde sarcophagum vel arcam reddere mavult Salmasius, quae alvei figuram exprimebat. Vide in vocibus Arca, Sarcophagus, Solium, et plura hanc in rem, apud praefatum Salmas. ad Solin. p. 1204.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.